

Liber Job*
Caput 5: Versus 24
Et scies quod pacem.[GREG.]Pax vel inchoata, quae hic est concepta ex desiderio Dei; vel plena, quae in futuro ex visione Dei. Cum ergo mens Deo vel caro menti subjugatur, tabernaculum justi, id est, corpus quod mens inhabitat, pacem habet motibus desideriorum sub justitia refrenatis. Sed nihil est haec castitas carnis, si non adsit mentis suavitas in amore proximi.Et visitans speciem tuam non peccabis.[Ibid.]Species nostra est proximus, etc., usque ad quia ex semine boni operis uberes fructus praedicationis colligit; unde subditur: